Push for PORTER

izquierdaSalve Reginaderecha
YouTube

Salve, Regina,
Mater misericordiae:
Vita, dulcedo,
et spes nostra, salve.
Ad te clamamus,
exsules, filii Hevae.
Ad te suspiramus,
gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo,
Advocata nostra,
illos tuos
misericordes oculos
ad nos converte.
Et Iesum, benedictum
fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsilium
ostende.
O clemens,
O pia,
O dulcis
Virgo Maria.

Song